Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/188

Haec pagina nondum emendata est
148
PROCOPII

lum publice vel aedificium, vel urbanum commodum procuratum est. Quae sic a forficula constituta, rata deinde grataque Iustinianus habuit. Hactenus haec; iam ad Alexandrinos pauperes pergamus. Erat Alexandriae inter causidicos quidam Hephaestus, qui posteaquam eius urbis iniit praefecturam, seditiosis truculentior in plebe tumultus sedavit; verum cives ad extremas adduxit calamitates, Nam in singulis venalium foris monopolio constituto (a quo reliquos negotiatores exclusos sibique id uni servatum vellet) omnia ad praefecturae licentiam facto pretio vendidit. Summa ob id necessariorum penuria urbs premebatur; pauperibus nec eorum copia erat, quae pridem vilissime venirent; sed annonae potissimum caritate eos ivit oppressum. Nam unus ipse cum in Aegypto frumentaretur, ea emptione vel ad unicum medimnum reliquis interdictis pro libidine annonae pretium accendit. Ergo brevi magnis sibi partis opibus, eamdem imperatori explendam curavit pecuniarum cupiditatem, Ac populo Alexandrino ob formidinem haec omnia obscure ferente, eo magis Caesar perpetuis aeris convectationibus illectus, Hephaestum unice amavit; sed is ut, penitus Iustiniani animum occuparet,