Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/186

Haec pagina nondum emendata est
146
PROCOPII

xiore annona, famem inopinatam ingeniose quaesierunt. Nam aliunde rem frumentariam curare omnino nemini licuit, sed emptitio pane cuique vivendum fuit. Effracto aquarum ductu, tenuissime in urbem aquas derivari principes observarant; rem tamen neglexere, et omnibus abstinuere sumptibus; quamquam frequens multitudo aquarum veniens sese ad fontes opprimeret, balneaeque iam nullae paterent; atque Caesar nihilominus singulis in suburbiis ad maritima aedificia immanes pecunias perquam insane profunderet, quasi seque et uxorem regia non caperet, in qua priores Caesares diutius perque libenter versati fuissent. Sic plane visi sunt non parsimonia, sed nulla intereuntis populi miseratione aquae ductus restaurationem praetermisisse. Nam alioqui nullus post homines natos vel corradendis inique pecuniis promptior, vel repente dilapidandis profusior Iustiniano. Igitur extrema pauperibus indigentia laborantibus, quibus vescendo panis, potando aqua dumtaxat reliqua esset, utrumque Iustinianus vexavit, huius difficultate, illius caritate invecta. Verum non Byzantii solum, sed alibi sic egenos afflixit, quod sane non pigebit referre. Theodoricus, Italia subiugata, ut Romae aliquod reipublicae extaret vestigium, praetorianos milites, relicto sin-