Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/185

Haec pagina nondum emendata est
145
HISTORIA ARCANA.

stis sese ingurgitavit; praeterea de bonis, quibus ditissimos quosque per calumniam circumventos fraudavit, vel imperatorum satellites, aliorumque principum administros, militem in castris et regia, colonos, agrorumque possessores, liberalium disciplinarum cultores, mercatores, naucleros, nautas, artifices, turbamve forensem, ac scenicam, atque illos denique, in quos horum incommoda derivantur. Sed quam misere inopes habuerit, hominesque illos gregarios, et in extremam inopiam miseriamque coniectos, iam dicere libet; nam de commissis ab eo in sacerdotes infra locus erit. Iustinianus, quod saepe dixi, in suam rem omnia fora converterat, et necessaria quaeque venalia ad monopolium iam revocarat, tripla pretiorum parte a subiectis omnibus extorta. Neque modo immensa oratione alia prosequi contenderim, quae pene infinita mihi visa sunt. Ex pane modo, quem sibi artifices, pauperes, et quisque corpore laesus coemere cogitur, durum atque perpetuum ille sibi censum conflaverat, scilicet in annos singulos ad tercentum auri pondo, ut panis sordidus ille foret atque pulverulentus; nam ad hanc etiam impietatem Caesaris avaritia facile redundavit, Hinc annonae praefecti quaestus occasione captata sibi magnas opes, egentibus vero la-