Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/184

Haec pagina nondum emendata est
144
PROCOPII

pensis parsurus, damno infinitae pene multitudinis, quae indidem victitaret. Quare publice privatimque omnes in squalore versantur, vacua iucunditatis vita, quasi caelitus ingruente malo; sub lare quisque suo, in foro, in templis nihil nisi aerumnas, calamitates vel portentosum recentis fortunae casum commemorant. Haec urbium singularum conditio fuit; sed quod huic narrationi deest, dicere praestat. Singulis annis duo Romanis consules creabantur, Romae quidem alter, alter Byzantii. Ad eam dignitatem vocata in publicam rem amplius bis mille auri pondo erant insumenda; de suo quidem pauca, plurima de publico ex imperatoris largitate. Caeterum illud aes cum ad ea quae dixi munera exhibenda, tum in egenos, tum praecipue in scenicos actores erogatum, mirum quantum civitatibus rem sustentavit. Postea vero quam obtinuit Iustinianus imperium, haud est his rebus statutum tempus; diu quis multumque consulatum gerit; vel non est omnino comitia videre consularia. Quare extrema mortales oppressi sunt egestate, simul consueta subditis Caesare negante, simul eos locis, modisque omnibus deturbante fortunis.

Namque satis narratum arbitror de publicis pecuniis, deque virorum consularium in communi, atque privatim substantiis, in quas hic helluo ac pe-