Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/183

Haec pagina nondum emendata est
143
HISTORIA ARCANA.

causidicorum sane cum probro ac moerore. Caeterum ex quo tempore Iustinianus senatores opulentosque alios qui vel Byzantii, vel ubicumque in imperio Romano essent, omnibus, ut declaravi, fortunis evertit, summo in otio fuit hic ordo, nulla iam reliqua digna re, de qua sibi lites mortales concirent. Quamobrem causidici numero ac dignitate praecipui iam perpauci ac penitus abiecti, et in summa rerum ubique terrarum erant inopia, uno reliquo instituto, quod ipsum illis esset ostentui. Sed et medicos ac liberalium disciplinarum magistros necessariis ad vitam exclusit; quam enim priores Romani principes his ab aerario largiti sunt, sportulam ademit. Quos oppidani sibi vel ad rempublicam vel ad spectacula fecissent proventus, veritus non est in publicum censum referre; ob eaque in posterum nulla medicorum, magistrorumve honoraria, nulla publicorum aedificiorum cura, nulla urbibus in communi luminum procuratio, nulla civibus laetitia; quandoquidem a longo iam tempore ludi theatrales, circenses, atque venationes iacent, in quibus Theodora uxor nata educataque adolescentiam exercuit. Demum Byzantium quoque ab iis vacare spectaculis voluit, consuetis ex aerario im-