Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/181

Haec pagina nondum emendata est
141
HISTORIA ARCANA.

niano, Byzantii et per alias urbes cum versarentur, mercem fecere cariorem, simul auctis, ut aiebant, eius rei pretiis apud Persas, simul et decumis in Romanorum ditione, Quod verbum in pectus Caesari altius descendisse omnes intellexerunt, ubi lege cautum ab eo est, ut serici libra octonis aureis vaeniret, quique secus fecissent, proscriptione bonorum mulctarentur, Haec cum negotiatoribus omnino viderentur absurda, quibus haud esset e re, emptas quam plurimo merces, vaenum ire quam minimo, maluerunt mercatura desistere. Ergo quidquid reliqui mercium fuit notis hominibus furtim obtruserunt, scilicet quibus sic suum prodigere, eamque rei speciem quaerere vel aliam quampiam necessitatem esset voluptati, Quod cum incerto autore, levique fama in vulgus spargi Theodora audisset, incomperta re, mercatores centum auri pondo mulctat, ereptis praeterea mercibus. Nunc vero apud Romanos hoc totum opificium penes praefectum imperatorii thesauri est; quare Petro Barsamae illa dein aucta praefectura, omnem improbitatis licentiam permiserunt. Qui sericariis sibi tantum artem facere coactis, alios severa illa teneri lege voluit. Is non clanculum, sed aperto foro unciam serici