Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/180

Haec pagina nondum emendata est
140
PROCOPII

comportare; quorum nonnulli et onera et navigationem detrectantes, igne corruptis navigiis omni cura liberi discesserunt. At quibus ad traducendam vitam id negotii suscipiendum fuit, hi ter tanto maiore mercede ad onera conducti sunt a mercatoribus, qui damnis denique emptorum sua resarcienda curaturi essent; atque hisce diversis artibus una est demum Romanis parata communis pernicies.

His in negotiis hic fuit reipublicae status, Sed mittendum minime arbitror, ut ex terunciis hi principes aeruscarint. Olim nummularii singulos stateres aureos decem atque ducentis obolis, quos pholes vocant, exactoribus pendebant; principes, quod sibi fore compendio vident, centum et octoginta commutari decernunt; scilicet parte sexta cuiusque aurei numismatis subditis omnibus decocta. Cum vero alias fere omnes merces incredibili et quotidiano emptorum incommodo ad monopolia revocassent, una modo integra re vestiaria, atque eius emporiis, haec tandem de his etiam comminiscuntur. Olim sericae vestis mercatores, et opifices in duabus Phoeniciae urbibus Beryto atque Tyro negotiabantur, et officinas exercebant; unde in reliquum deinde terrarum orbem id mercimonii distraxerunt, Sed imperatore. Iusti-