Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/179

Haec pagina nondum emendata est
139
HISTORIA ARCANA.

stratus, culus ea res esset. Neque enim Byzantio moliri naves fas est, cui per magistri officiorum administros non liceat. Ergo quod portorii nomine inde praetor exigeret a naucleris, id perquam exiguum erat; qui vero ad alterum fretum mittebatur, eadem illa, quae modo dixi, explorabat, et si quid mercium ad barbaros, qui secundum oram Euxini maris incolunt, distraheretur, quas ad hostes ex Romanorum urbibus exportari interdictum sit. Huic praetori, nihil a nautis accipere lucri licebat. Postea vero quam Iustinianus cepit imperium ad utrumque fretum publicanorum ordines instituti, duo praetores certa mercede conducti, iussique summa ope nit, ut quam maximam inde pecuniam conquirerent. Hi vero quibus quam studium erga Caesarem declare nihil erat optatius, singularum a nautis portoria mercium extorquebant. Haec in utroque freto. Ad portum vero Byzantii familiarem quemdam Addaeum gente Syrum constituit, cui ut appellentium eo navigiorum commercia ad quaestum illi aliquem revocaret praecepit. Is quae naves Byzantiorum portum tenuissent, inde solvere non permisit, coactis naucleris, vel navigiorum naulum pendere, vel merces in Africam, aut Italiam