Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/176

Haec pagina nondum emendata est
136
PROCOPII

imbelli cuique nomen id sibi adsciscere licuit; tandem et calonibus, qui hanc sibi militiam praesenti pecunia commercarentur. Iustino autem principe, complures magno aere ad eam dignitatem Iustinianus vocavit, post ubi nullum deficere albo nomen animadvertit, alios ferme bis mille addidit, eosque supernumerarios appellavit; quibus ut ipse cum imperio fuit, e vestigio integra retenta pecunia missionem dedit. Porro autem statuti numeri scholarios cum in Africam, vel in Italiam, vel in Persidem exercitus immittendi fama esset, eos licet ignaros insolentesque bellorum comparare se ad bellum cum delecto milite iussit. Illi rem veriti certa stipendia (idque non raro factum) Caesari condonarunt. Senserunt hi ingentes ac pene quotidianas Petri officiorum magistri rapinas; qui etiamsi miti atque minime iniurio esset ingenio, fuit tamen furacium hominum postremus, turpisque compendii plenus, qui etiam, ut supra exposui, Theodorici filiae Amalasunthae necis auctor fuit. Sunt in imperatoria domo dignioris plane ordinis milites alii, quibus quo maiore pretio militiae nomina sibi comparant, eo maior ab aerario pu-