Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/175

Haec pagina nondum emendata est
135
HISTORIA ARCANA.

signes in summam inopiam ac rerum omnium egestatem censitores impulere, quibus non esset unde sibi necessaria suppeditarent. Illud hic addere libet, quoniam de militibus locus admonuit, olim Romani imperatores passim in extremis oris frequentes militum manipulos constituerunt, qui limites imperii Romani, praecipue per orientis provincias tuerentur, indeque Persarum atque Saracenorum incursiones vimque arcerent, quos et limitaneos appelIanere. Hos Iustinianus adeo statim despicatui duxit, ut quadriennalia et quinquennalia stipendia illis a quaestoribus differrentur. Romanis vero Persisque inducias agitantibus, miseris illis commodo pacis fruituris certa erant ex aerario concedenda stipendia; tandem eos Caesar per iniuriam ex albo militum expungit; ita demum Romanorum fines praesidio destituti; miles limitaneus ex piorum manibus et largitate pendebat. Aula imperatoria trium millium ac quingentorum militum, quos vocant scholarios, olim praesidiis tenebatur; his ab aerario maiora quam reliquis omnibus erant ab antiquo salaria: nec nisi Armenorum triarii et selectissimi quique hunc honorem a maioribus acceperunt. Postea vero quam Zenoni fuit imperium, inerti et