Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/174

Haec pagina nondum emendata est
134
PROCOPII

cumque nomen ut probrum aliis obiectaretur, quasi nullum Graecia ferret strenuum militem; pars respueretur, ut quae iniussu principis militaret; eius prolata diplomata facile in suspicionem vocarentur; demum alii, ut qui frequenter a commilitonibus et castris abessent, Post haec quidam ex praetorianis militibus in universam Romanorum ditionem destinantur ex albo militiae, nimirum exploraturi, quicumque bello apti non essent. Nonnulli exacta aetate, quasi minime idonei cingulo spoliati propalam in fora stipem a religiosis viris emendicare et obviis quibusque acerbum et lacrimabile spectaculum praebere; alii ne eadem ipsi paterentur, se a conquisitoribus grandi, pecunia redimebant; ita miles multifariam debilitatus ac destitutus necessariis, animo sic abhorruit a militia, ut Romanorum et Italiae res omnino dilaberentur. Nam Alexander, qui eo censitor missus est, crimini haec militibus per impudentiam dedit; Italos vero per speciem ulciscendarum Theodorici Gotthorumque iniuriarum gravi aere mulctavit. Verum non militem modo, sed etiam exercitus ducum administros, numero plurimos, et gloria pridem in--