Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/173

Haec pagina nondum emendata est
133
HISTORIA ARCANA.

haud dubie ipsis constituta, qui quotannis ad militem artibus vexandum incumberent. Usu legeque castrensi receptum est, ut non omnibus aeque stipendia numerentur, sed tironibus tenuiora, exercitatis autem: rorariis, et medio fere iam albo receptis, maiora; postremo veteranis, et quibus missio indulgenda sit, longe munificentiora, ut iis privatim agentibus ad vitam necessaria suppeterent, et naturae cedentes aliquid solatii ex peculio castrensi domesticis relinquerent. Ergo emeritis morte vel missione abeuntibus militia ordine inferiores, qui gradatim in locum succedunt, pro temporis ratione stipendia ex publico merentur. Verum censitores prohibuerunt militum nomina passim licet in praeliis occisorum ex albo deleri, aut album a longo tempore instaurari. Unde respublica eo devenerat, ut exercitus numero exiguus esset, miles superstes extinctis emeritis, praeter dignitatem in inferioribus detineretur ordinibus, stipendia quam pro loco et gradu acciperet minora, reliqua castrensis pecunia Iustiniano a censitoribus toto hoc tempore corrogaretur, damnis praeterea perquam multis aliis milites afficerentur, ita compensatis periculis, quae per sua corpora in praelio subirent; Grae-