Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/172

Haec pagina nondum emendata est
132
PROCOPII

hic illorum mala constitere: nam licet pestilentia, quae in reliquum terrarum orbem ac Romanum pervasit imperium, cultores agrorum vulgo passim consumerentur, incultis interea atque desertis arvis, nulla tamen modestia annuis vectigalibus temperatum est; quin ad partem viritim constitutam, et ad ea omnia, quae paulo ante commemoravi, demortui cuiusque contermini nomina exacta, denique militem pulchrioribus atque honestioribus aedificiorum cubiculis exceptum, bene ac liberaliter habuerunt, ipsi in male materiata vilioraque receptacula interea secedentes. Haec accidere mortalibus Iustiniano Theodoraque imperium gerentibus, quando neque bella neque extrema malorum quidquam deferbuere, Sed quoniam de domiciliis sermo incidit, silendum non est, Byzantii ad septuaginta millia barbarorum aliquando fuisse, quos aedibus possessores exciperent suis, non modo domesticis exclusi commoditatibus, sed aliis etiam difficultatibus conflictati.

24. Neque silentio praeterire libet quae commisit Iustinianus in milites; dedit iis censitores (hos logothetas vocavit) iussos ex omni hominum genere quam maximam pecuniam in castris colligere; duodecima quaque parte