Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/171

Haec pagina nondum emendata est
131
HISTORIA ARCANA.

rum possessoribus decies tanto maius tributum annuatim persolventibus frangi nervos oportet, praesertim ubi a calamitate militaris annonae Byzantium amplius comportandum frumentum sit. Nam non Barsamae modo, sed Ioannis etiam Cappadocis, ac deinde successorum flagitium hoc fuit. Ita quidem annona. Impositio vero quaedam est veluti improvisa pestis in possessores agrorum repente ingruens omni spe vitae ab stirpe praecisa; nam vastis omninoque sylvescentibus praediis (quorum domini, colonique seu periissent, sive post toTmala patriam fugientes, gravissimeque afflicti uspiam latitarent) vectigal imponere Iustinianus non dubitavit; id autem impositionum genus his maxime tempestatibus valuit. Descriptiones demum, ut paucis absolvam, decretae sunt, quo damna, quae frequenter hoc tempore civitates fecissent, ab arvorum possessoribus pro vectigalium portione resarcirentur: sed illorum causas atque eventus hoc loco dicere pene infinitum esset. Verum non