Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/170

Haec pagina nondum emendata est
130
PROCOPII

ditione fecisset. Cabades enim sartis tectis focis arisque victor dicessit; at Chosroes omnibus igni ferroque ad terram afflictis, eo graviores populis intulit calamitates, Verum enimvero iimet quos deridicula plane tributi parte relevasset, ac caeteri praeterea, qui saepe ingruentes Persas, sive Hunnos, Saracenosque per orientem, vel qui per Europam constituti Romani barbaros alios praedabundos quotidie passi forent, Iustinianum omnibus saeviorem barbaris experiebantur; cuius statim ab hostium discessu, annonae, impositionum, descriptionumque decretis quique praediorum domini irretirentur. Ea vero decreta quae continerent, expediam. Agrorum possessores pro sua quique portione annonae copiam Romano militi suppeditare iubentur; huiusque summa vectigalis non ad praesentis rei difficultatem, sed ad publicam sanctionem eis penditur: si vero commeatus ad equos militesque suis in praediis non suppetant, gravi miseris coemendi pretio sunt, et ex remotiore etiam provincia, si res ita ferret, ad castra, et ubi miles stationem habet, convehendi; simul et exercitus optionibus metiendi pro illorum libidine, non ex aequa hominum aestimatione, Annonam hanc rem appellant; qua praedio-