Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/169

Haec pagina nondum emendata est
129
HISTORIA ARCANA.

aeris alieni publici partes tenuiores, harum remissionem non semel, sed iterum ac saepius subditis darent, ne qui attritis fortunis nomina haec dissolvendo non essent, perpetuo in his angustiis versarentur, neve indebito exagitandi vectigales ansam quaestores haberent. Hic autem princeps intra annos duos atque triginta nihil tale subiectis condonavit; ob id egentibus desperato reditu fugiendum erat, probi quique a calumniatoribus urgeri interminantibus accusationes tanquam olim persolutis publicis minus quam ad constitutum praediis tributum. Quare miseri non tam novam vectigalis impositionem veri quam longissimi temporis gravem atque iniquam exactionem, criminosis hominibus vel fisco suis praediis cessere. Praeterea Asia magna ex parte Persarum et Saracenorum armis, Europa universa Hunnorum atque Sclabenorum populationibus belloque Gotthico devastatis, aequatis solo urbibus, accisis penitus opibus, populis in servitutem cum fortunis abductis, direptis quotidie regionibus, et ab colonis desertis; nullas tamen Iustinianus, nisi captas ipsas urbes duntaxat a vectigalibus liberas, idque omnino per annum esse voluit, Qui, si vel septennalem, ut Anastasius imperator, illis indulsisset, publicorum dissolutionem, ne sic quidem satis pro rei ac temporis con-