Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/167

Haec pagina nondum emendata est
127
HISTORIA ARCANA.

non dubitaret, idque licet non ignoraret Augusta, benevolentiae tamen in eum nihil remisit, quin ea re humanius complectebatur, ac diligebat, ut quae ab ineunte aetate cum magis atque veneficis (sua huc arte adacta) consueverat huic rei fidem habens, et ea nunquam non freta. Namque Iustiniano non tam delinimentis quam, ut ferunt, daemonum vi mansueto usa est atque tractabili. Certe vir ille neque ea sollertia fuit, neque ingenio ad iustitiam bonumque ita composito, ut lis minime pateret insidiis, quin animo caedibus et avaritia plane prostrato, adulationibus atque deceptionibus exposito, et gravissimis in rebus facili non secus ac pulvisculus versari, ut nulla propinquis vel amicis in illo firma certaque spes ostenderetur; mente denique huc atque illuc in incerto negotiorum vaga; sane veneficis aggredientibus, et expugnanti Theodorae peropportunus. Quare Petrum ab his artibus instructum amavit Augusta ut quae maxime; quem licet imperator vix aegre de praetoriana praefectura tandem dimisisset, paulo post nitente Theodora aerario praefecit, ea dignitate Ioanni abrogata, qui paucis ante mensibus illam susceperat. Is erat genere Palaestinus insigni vir mansuetudine ac probitate, qui ne in re quidem familiari instituere sibi quaestum sciverit, neque