Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/166

Haec pagina nondum emendata est
126
PROCOPII

ctis colonis eam ad maritima primum loca magno labore, deinde non minore periculo Byzantium convehere; pretia pro re vilissima accipere, damnum denique tum grande referre, ut potius haberent frumento publicis horreis condonato pretium insuper duplum persolvere. Hoc onus vocari annona consuevit. Cum vero ad urbis necessitatem neque haec satis frumentatio fuisset, plerique rem ad imperatorem deferunt, omnesque fere ordines militares aere diruti tumultuantur per civitatem turbasque concitant, sic ut iratior iam illi Caesar fieret; magistratum et iis de causis adempturus, et quod haud vana fama audisset, plane grandes ei divitias esse in latebris ex peculatu. Verum cohibuit coniugem Theodora, ut quae Barsamen impotenter amaret, et de malis artibus, ut ego quidem reor, deque insigni adversus subiectos saevitia. Nam cum ipsa in prunis esset animo ad crudelitatem comparato, et prorsus plena inhumanitate, sic et moribus coniunctissimos ut haberet ministros curavit. Sed alia fama est; Petrum sibi Theodorae animum alioquin alienum praestigiis devinxisse, utpote qui impense operam veneficiis ac daemonibus dedisset, et de his studiis Manichaeos suspiceret, eisque palam praesidio esse