Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/164

Haec pagina nondum emendata est
124
PROCOPII

dorae si quis unquam arrideret, facilemque se praeberet ad viam nefariis eius consiliis inveniendam. Quare Theodoto Cappadocis successore a dignitate amoto, Petrum eidem praeficiunt; a quo sibi omnia ex sententia constituerentur. Principio is militem stipendio privare castrensi nullo pudore, vel metu aliquando visus est: deinde foedius quam antea venum dignitates exposuit; impiam negotiationem capessentibus pretio dedit viliore; provincialium fortunas et animas istorum cupiditatibus plane concessit, sibi provinciaeque emptori, post numeratam pecuniam furandi rapiendive omni permissa potestate, Ex reipublicae capite procedebat animarum nundinatio. Conventa illa de profligandis urbibus in primariis tribunalibus, vel publico in foro agitata; ac tum in provinciam recessit grassator legitimus, nomine collector, corrasurus pecuniam pro adepta dignitate solutam, saevitia in sontes implacabili. Tandem Petrus ex sui officii ministeriis, quorum plurimi erant probati, tamen improbos ipse adhibuit; idque non ab eo solum peccatum est, sed ab aliis etiam, qui cum antea, tum post id temporis eam dignitatem attigere; eademque magister officiorum commisit, commisere palatini largitionales, privatianique ac patrimoniales; demum omnes urbani, et municipales magi-