Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/162

Haec pagina nondum emendata est
122
PROCOPII

tantopere vincerentur, ut boni probive ab ipsis iam factis haberi possent: tertii vero, et ab his alii deinceps sic priorum debilitarunt facinora, nova robustioris improbitatis industria, ut illis optimum nomen famamque conciliarint. Sic vero publicis gravescentibus malis, periculo compertum est, . nullis circumscribi certis terminis humanam improbitatem, quae si maiorum exemplo coalescat, atque dignitatis licentia in subditorum perniciem exeratur, quo tandem possit evadere non nisi afflictorum aerumnis perpendi queat. Romanis hoc statu res magistratuum fuit. Saepe accidit, ut Hunnos in Romanorum praedatoria manu grassantes, iam iamque recessuros, Thracum, atque Illyriorum duces aggredi constituerint, simul acceptis a Iustiniano ea super re litteris, utpote socii imperii Romani, atque adversus Gotthos aliosque Romani nominis hostes, bellorum participes. Barbari ea data opportunitate hostilem in modum Romanis afflictis domum sociali securitate redeunt abacta praeda atque captivis, Verum agrestes liberorum atque coniugum captivarum pietate stimulati, facto agmine abeuntes barbaros insectantur,