Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/161

Haec pagina nondum emendata est
121
HISTORIA ARCANA.

pinis foedaturos, nihilque daturos pro dignitatibus, vel accepturos, qui secus fecissent, diris omnibus more maiorum devoverentur. A lata lege vix annus abierat, cum ipse decreto, dirarum obnunciatione, pudoreque neglectis, dignitates haud obscure, sed palam in foro per summam impudentiam pretio divenditaret; ac dignitatum licitatores periuri foedius quam antea omnia raperent. Demum illud etiam excogitavit, quod pene incredibile memoratu est; Byzantii atque municipiorum summos quosque magistratus haud amplius venales habere collibuit; verum quosdam eis praeficere conductitios, pacta mercede, qui omnes ad eum locorum proventus conveherent. Ili accepto stipendio undecumque terrarum per impudentiam susque deque trahebant omnia comportabantque. Videres magistratum conductitium huc atque illuc oberrantem, praelatoque nomine dignitatis in provinciales saevientem, In magno id semper negotio Iustinianus habuit, nec sua illum fefellit industria; ut quique sine controversia consceleratissimi rebus praeessent. Cum ergo primum nefarios ad dignitates evexit, eorumque improbitatem potestatis licentia prodidit, perquam mirum visum est, si tantam ferre posset malignitatem humanum ingenium: at illos ubi longo intervallo successores superassent, quaerebant homines, qui tandem visi priores illi longe flagitiosissimi ab his