Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/159

Haec pagina nondum emendata est
119
HISTORIA ARCANA.

sum, amplius ter mille auri ponde Caesari quotannis pendebat, eumque proventum nec lege nec more maiorum receptum, sed quasi fortuito aliunde sibi ex aëre adventitium, aerium ob id’, ut credo, vocavit, suae potius improbitatis facinus vocandum; quo nomine praefecti praetorio abusi sunt ad liberius lacerandas subiectorum fortunas, eoque obtentu Caesari deferendas; quibus nihilominus opes ipsi suas imperatorium ad luxum facile auxerunt. Id per Iustinianum illis erat impune, quoad amplissimas ebibissent pecunias; tum enimvero usus ille temporis opportunitate, impositaque calumnia inevitabili, omnes ab eis facultates (quemadmodum a Ioanne Cappadoce) expressit, Ut quique per id tempus hanc dignitatem consecuti sunt, ita in infinitas opes repente omnes creverunt. Duos excipio, Phocam, cuius antea memini, virum aequi iustique observantissimum, ia eoque munere ab omni quaestu purum ac vacuum; et Bassum in eodem gradu postea successorem, qui veluti non bonae frugi homines, neque morum eius aetatis ad paucos menses eam sibi: dignitatem servare integram non potuerunt. Ne vero singula persequens infinitum faciam, eadem lege cum reliquis magistratibus Byzantii agitatum est.