Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/158

Haec pagina nondum emendata est
118
PROCOPII

salutatum quidem aliquando ludimagistrum venit, sed et efferendis Graecis vocibus sic fuit inepta lingua, ut si id unquam tentaret, famulis risum exprimeret. Turpi lucro sic inhiavit, ut minime vereretur imperatoris litteras palam dinundinari, vel pro aureo statere promptissime clientibus manum porrigere; septem ipsis annis reipublicae Romanae hic probro fuit. Quo tandem extincto, eam adeptus est dignitatem Constantinus legum haud imperitus, sed plane adolescens, qui nec dum forensibus se exercuisset concertationibus; longe post homines natos furacissimus, idemque fastuosissimus. Hic Iustiniano si quis alius carissimus fuit; quem illi et suarum rapinarum praefectum, et iudiciorum arbitrum habere libuit, Quare Constantinus brevi amplissimam sibi pecuniam conflavit. Sed erat superbia plane inaudita, sic tumido fastu omnes despiciens, ut qui peragendorum causa negotiorum opimas ad eum opes deferrent, illas domesticorum fidei credere cogerentur; quod nem ni hominum datum esset illum alloqui et convenire, nisi ad Caesarem euntem redeuntemque; tum vero etiam praepropere ac tumultuarie, ne forte sine quaestu ab adventantibus detineretur.

21. Haec ita Iustinianus. Praefectus praetorio praeter publicum cen-