Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/156

Haec pagina nondum emendata est
116
PROCOPII

Caesar furtorum partem quamvis exiguam acciperet, Quasi vero ad hoc ei satis non essent antiqui magistratus, (nam praefectus urbis omnem olim habuit criminum quaestionem) duos alios invexit, ut eo plures sibi delatores essent, et facilius de viris innoxiis supplicia sumeret. Horum alterum praetorem plebis vocavit, qui furtis ulciscendis praeesset; alterum quaesitorem, cui cognoscendum foret de puerorum concubinatu, de praeposteris mulierum stupris, deque superstitiosa et falsa religione. Ergo praetor illustriora quaeque furta deferenda imperatori curavit, horum nullos apparere dominos dictitans, atque ita Caesar rebus quotidie pretiosissimis affluebat. Quaesitor vero dicta in reos capitis sententia, quaecumque collibuissent, afferebat Caesari, atque ipse nullo iure alienis opibus nihilominus ditescebat. Namque huius magistratus exactores principio neque accusationem petivere, neque testes induxere delictorum; sed hoc toto tempore incognita, indemnataque causa, rei capite et bonorum proscriptione clam puniti sunt. Tum demum