Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/155

Haec pagina nondum emendata est
115
HISTORIA ARCANA.

vel agitantibus praedas, vel reddentibus captivos, vel inducias vendentibus, atque ad hoc illa, de qua modo dixi, somnii species pertinuit. Excogitavit et alia, quae (quantum queo) dicam rapinarum genera, quibus paulatim sublectorum bona decerperet.

20. Plebi dedit magistratum, cuius negotium esset, venalitiis, qui officinas haberent, annuo imposito censu, potestatem facere vendendorum quanticumque venalium. Cives uti foro cogebantur, pretio ter tanto maiore; nec illis tamen copia erat, etsi ingenti damno vexatis, in alicuius caput ea de re quaestionem habere; quod ex eo proventu pars bona rediret, cum ad imperatorem, tum ad opes huius magistratus angendas, Nec minorem emptoribus fraudem fecit detestanda satellitum magistratus industria, et venalitiorum impunita licentia, quibus esset potestas non solum licitationem facere, sed etiam omnibus modis venalia adulterare. Deinde plurima instituit monopolia; iis divendita subiectorum libertate, qui impium hoc negotium inirent: atque his imposito vectigali, rem a pactis conventis pro animi sententia administrandam permisit, Sic palam et cum aliis magistratibus atque praefectis actitabatur, qui eo licentius clientum bona vexarunt, quo magis