Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/154

Haec pagina nondum emendata est
114
PROCOPII

monialium stupri, quosdam scelerati coitus, alios seditionis, Prasinorum studii, laesae maiestatis; vel demortuis, aut etiam superstitibus haeredem inopinatum se scripsit. Haec nempe egregiorum eius facinorum summa fuit. Ut vero senatorum omnium facultates occuparit usus victoriatorum manu, quorum seditio eo excitata est imperatore, et paulo ante quam excitaretur, ut privatorum quorumque bona raptum iverit, supra memoravi. Nam barbarorum gentes, quae ad ortum et occasum pertinent, quaeve ad meridiem et septentriones; ipsos etiam Britannos, et alios ubique locorum degentes, nullo non tempore magnis largitionibus auxit: quos antehac ne fama quidem acceperamus; sed coram ante vidimus, quam gentis nomen audiremus. Hi, observato viri genio, ad eum ex toto terrarum orbe Byzantium confluere; ille vicissim promptus, hilarisque hanc amare rem, et in lucro deputare, ac tum opes exhaurire Romanas, et quidquid ex maritimis aedificiis reliqui esset. barbaris effundere, lautiisque onustos magnificentissimis dimittere. Ita Romanorum aerarium totum fuit barbaris destinatum, vel largitiones accipientibus,