Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/152

Haec pagina nondum emendata est
112
PROCOPII

Philomida, Lychnidus in Epiro, et Corinthus, civitates ab antiquo frequentissimae, hac tempestate extremo pene civium suoque interitu, corruerunt. Ingruens deinde pestis, de qua supra memoravi, dimidiam ferme reliquorum hominum partem depasta est. Hanc hominum genus cladem accepit Iustiniano pridem Romanis rempublicam administrante, eodemque demum imperatore.

19. Porro dicam quemadmodum omnium pecunias compilavit, memorata primum specie quadam somnii, quae viro illustri loco nato sub initium huius dominationis occurrit. Affirmabat is per quietem visum sibi fuisse ad littus esse Bospori, qua parte in Chalcedonem pertinet, vidisseque hic Iustinianum in medio extantem freto, totamque ingurgitantem maris vim, ut illa demum exhausta, neque eo amplius influente, imae terrae insisteret. Tum alios aquarum rivos turbidos illos atque caenosos utrinque ex cloacis eodem confluentes, nihilominus hunc epotasse, freti alveo iterum subsidente. Haec ille in quiete. Verum Iustinianus, cum avunculus cepit imperium, reipublicae aerarium refertissimum habuit, Nam Anastasius omnium imperatorum providendo publicae ac domesticae rei aptissimus, veritus ne (ut plane accidit) successor imperii, arcta re subiectos exagitaret; antequam fato conce-