Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/151

Haec pagina nondum emendata est
111
HISTORIA ARCANA.

revocavimus, et paulo ante fusius narravimus, hoc vel homine vel daemone imperatore, et auctore eodem mortalibus evenere. Quae veri mox dicturus sum, furiali quadam vi ac nobis obscura effecit. Nam illo summam Romanae rei moderante abunde mala contigerunt, quae alii Genio huius hominis comiti, eiusdemque violentiae adscriberent, pars dictitaret iratum mortalibus numen, Romanumque exosum imperium, perniciosis furiis potestatem fecisse tantorum malorum. Ad urbem Edessam Scirtus gravissimis incolarum damnis exundavit. Nilus Aegyptum de more irrigans haud stato tempore recessit, colonisque causa calamitatum fuit, quas iam narravi. Aucto Cydno, Tarsus ferme tota multos dies stagnavit; nec antea flumen subsedit, quam urbem illam malis ingentibus obruit. Prostratae terrae motibus sunt Antiochia urbs Orientis primaria, vicinaque Seleucia, et in Cilicia inclyta Anazarbus; quarum civiumque ruinam quis referat? Praeter has Ibora, Amasia Ponti urbium nobilissima, Polybotus Phrygiae, et quae a Pisidiae populis vocatur