Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/150

Haec pagina nondum emendata est
110
PROCOPII

pter avaritiam apparatus facere; pro quo studio animum ad sublimia traducere, dei naturam curiosius perscrutari, interim neque ab armis discedere ob crudelitatem ac tyrannidem, neque hostem debellare, a comparandis necessariis sordide abstinendo. Ita imperante lIustiniano Romanorum, atque omnium fere barbarorum cruore universus terrarum orbis abunde redundavit. Militiae quidem haec per totam fere Romanorum imperii ditionem hac tempestate contigerunt; domi vero non minores quam belli strages, si ab excitatis partibus Byzantii atque in urbibus aliis patratas enumeremus, Quippe cum in sontes non aequa esset animadversio, quod alterius partis populares magis Caesari studerent, neutri quiescerent; sed hi principis favore destituti, ili freti, per summam vel desperationem vel dementiam periclitarentur; nunc facto agmine concurrere inter sese; nunc manipulatim congredi; nunc singulari certamine dimicare; vel si ferret occasio, ex insidiis agere; duos atque triginta totos annos tempus nullum remittentes alii in alios saevire; ab urbis Praefecto persaepe capite puniti; licet plerumque ob maleficia in prasinos esset animadversio; nec minus ab Samaritis et haereticis petitis poenis sanguine complebatur Romanum imperium. Haec quae modo ad summam