Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/148

Haec pagina nondum emendata est
108
PROCOPII

gis numerum sumere licet; nam de origine Italici belli iam supra disserui. Quae in Africa, haec et in Italia peccavit; huc etiam censitoribus, quos logothetas dicunt, destinatis, omnia statim excussit corrupitque. Ante bellum Italicum Gotthorum imperium ex Gallorum agro ad usque Daciae fines, ubi civitas Sirmium est, protendebatur. Caeterum cum Romanorum copiae erant in Italia, Gallicani et Venetici agri magnam partem Germani occupabant; Sirmium vero vicinamque regionem Gepaedes habebant. Totus hic terrarum tractus prorsus est mortalibus destitutus, partim bello deletis, partim lue morbisve, quae consequi bella solent. Illyricum, Thraciamque totam, Graeciam, Chersonesum, et omnes quae a faucibus Ionii maris ad Byzantiorum usque suburbana interiectae regiones populique sunt, ex quo tempore rerum potitus est Iustinianus, Hunni, Sclabeni, Antae pene quotannis incursionibus crudelissime depopulati sunt. Crederem Romanorum supra ducentena millia singulis irruptionibus, qua fusa, qua in servitutem abacta; ut in his provinciis pene Scythicas solitudines videre sit.

Haec quidem in Africa et Europa hoc bello acciderunt. Porro autem Saraceni in Oriente ad Aegyptiorum ad Persarum usque fines hoc toto tempore in Romanorum urbes transgressi, adeo pertinaciter populos afflixerunt,