Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/147

Haec pagina nondum emendata est
107
HISTORIA ARCANA.

timam mercaturam facerent? quorum ego infinitam vim longo tempore praesens contemplatus sum. His omnibus longe plures erant Mauritani, qui populatim cum uxoribus ac liberis interiere, Hic etiam pars magna exercitus Romani, et qui eius signa secuti sunt, exterorum occubuit. Quare haud scio an satis conveniat numerus si quis affirmet in Africa quinquies decies centena hominum millia deleta. Id vero quod post debellatos Vandalos minus curavit Iustinianus, imperium in ea regione stabiliendum, et rem communiendam firma subiectorum benevolentia; sed Belisarium confestim, nullaque mora evocavit insimulatum tyrannidis, quae haud in hominem conveniret. Scilicet ut ipse liberius exinde omnia traheret, abactisque spoliis absumeret Africam universam. Nimirum censitores provinciae mittere, imperare nova, et gravissima vectigalium nomina, agrorum quidquid optimum occupare. Arianis suis ritibus interdicere, bellica auxilia protrahere, vexare militem, unde seditiones excitarentur ultimo discrimine deflagraturae, certo in statu consistendi impotens, ad omnia miscenda ac perturbanda natus. Italia triplo licet Africa maior, magis tamen multo quam illa mortalibus viduata; unde et huius stra-