Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/145

Haec pagina nondum emendata est
105
HISTORIA ARCANA.

tum (ceu pueros in ludo litterario) Saturninum temerarium iactatorem et periurum caederent. Multisque dorso plagis vapulantem ipsa monebat ut linguam garrulam cohiberet. Quo supplicio Ioannem Cappadocem affecerit, libris aliis diximus, haud vindicans ab eo in rempublicam commissa, quae sane gravius alii deinde patrarint impune, sed privatas iniurias persequens. Nam minime veritus est Ioannes Augustae refragari, et delatione adversus eam uti aliquando apud Caesarem, quem prope fuit, ut in illam concitaret, Hic, ut dixi, verissimae rerum causae memorandae mihi sunt. Tum vero in Aegyptum, ut narravi, hunc male mulctatum amandavit; nec tamen vexandi hominis modum aliquando fecit, quae nunquam desisteret a falsis in eum restibus quaerendis. Nam quarto post anno ex Cyzici seditiosis duos nacta Prasinos, qui ex iis esse dicerentur, qui antistitem per vim aggressi fuissent: his praemia modo, modo formidinem ostentabat: quorum alter minis territus, et spe illectus Ioanni parricidium ascripsit, alter tantam rem mentiri noluit, etsi ita acceptus supplicio, ut eo statim periturus crederetur. Quare neque his artibus Ioanni creare potuit exitium. At tamen dextris utrumque adoles-