Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/144

Haec pagina nondum emendata est
104
PROCOPII

bus ac integer dignitates obtineret, qui parere sibi nollet. Connubiale ius totum penes se esse voluit; nullus ante nuptias sponsus voluntarius; subito cuique coniux haec erat, non quae (ut vel barbaris usu venit) cuique placeret, sed quae Theodorae, Haec et puellis erat subeunda fortuna, ut in matrimonium invitae viros acciperent. Saepe per vim sponsa e thalamo abstracta, matrimonio sponsum exturbavit; se lubente id fieri irate negans. Hac iniuria et alios complures affecit et Leontium referendarium, et Saturninum, extincto statim a sponsalibus Hermogene officiorum magistro. Nam erat Saturnino abneptis virgo nubilis, libera, honestaque, quam defuncto Hermogene Cyrillus ei pater desponderat. Ergo post adornatum illis thalamum sponsum Theodora coniicit in vincula, qui demum cadentibus ad querelas lacrimis trahitur in nuptias filiae Chrysomallae, quae primum saltatrix, deinde prostibula fuit. Nam erat hoc tempore Theodorae familiaris in Regia consuetudo cum Chrysomalla et Indara, quae pro veretro ac theatrali exercitio ibi rempublicam tractarent. Caeterum Saturninus sponsae ut concubuit atque corruptam invenit, illud apud amicum extulit, puellam duxisse se haud imperviam. Quod ut accepit Theodora, servitiis imperat ut subla-