Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/142

Haec pagina nondum emendata est
102
PROCOPII

suum Theodora facinus detestata, adolescentulas publicis damnis solandas curavit, aucto dignitatibus utroque marito. Verum hoc illis nullum fuit solatium, cum in subditos ii, ut paulo post edisseram, non ferenda crudelitate se gesserint; neque enim Theodora magistratuum, vel reipublicae, vel alterius muneris dignitatem pensi habebat, dum animum expleret suum, Cum adhuc in scena versaretur, fuit ex amico gravida, idque sero ac tum sensit, cum omnia frustra tentabat, ut partum (sicut illi mos erat) immaturum enectumque abigeret, cui ad humanam formam non multum deerat; quare deserit artes quae nihil proficerent, parere iam coacta. Ut vero marito suboluit aegro illam animo esse, et indignari, quod interim foeta meretricio corporis quaestu prohiberetur, ille soboli vehementer a matre timens interitum, prolem, quam marem suscepit, atque Ioannem vocavit, in Arabiam quo iam cogitabat, secum abducit. Is iamiam moriturus filio tum adulto totam aperit de matre rem. Ille iustis paterno funeri persolutis, certo post tempore Byzantium venit; et famulis qui aditum ad matrem darent, rem narrat. Hi rati nihil inhumani parentem molituram, adesse Ioannem filium nunciant. Verita