Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/141

Haec pagina nondum emendata est
101
HISTORIA ARCANA.

etiam cura versata est Theodora, ut prostituentes corpora mulierculas puniret; nam scorta ferme quingenta, quae se ad triobolarem quaestum, vitamque medio in foro vulgarent, in adversam Bospori partem, facto grege amandavit, retrusitque in monasterium, meliorem vitae rationem inire coactas. Ex his pleraeque noctu e sublimi praecipites egerunt sese, ac sponte mori quam invite sic vivere maluerunt, Duae Byzantii adolescentulae sorores erant, non paterno solum et avito consulum splendore illustres, sed perantiqua etiam maiorum gloria primariae in senatu nobilitatis. Hae post nuptiales faces extinctis maritis viduae iacebant; quarum Theodora vitae honestatem criminata duos, quibus nuberent, ex ultima plebe homines quaerit, ac plane execrandos. Id illae veritae ad Sophianum templum convolant, in sacrum se condunt lavacrum, fontemque manibus prehensant; sed tot aerumnis, tanta rerum necessitate illas divexavit Augusta, ut sat habuerint eas eligere nuptias, quo e tantis malis emergerent. Sic illi nunquam inviolatum mansit asyli ius. Ergo quae Patriciae nobilitatis procos haberent traduntur invitae maritis egentibus, abiectis, ab illarum dignitate longe alienis. Parens et ipsa vidua lacrimis et moerore compressis sponsalibus intererat. Denique