Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/140

Haec pagina nondum emendata est
100
PROCOPII

testimonium etiam aetate minorum haud ad causam idoneum haberent, Theodorum quendam Diogenis familiarem in consuetas custodias condit Augusta, circumvenitque modo blanditiis, modo cruciatibus. Nam ubi vidit sibi rem non procedere, nervo bovino a fronte ad aures circumacto, illi caput astringi jubet, haud fore dubitans quin elisi oculi suis sedibus evibrarentur, ille tamen potius habuit nihil mentiri. Quare iudices causam de qua non liqueret, abiecerunt, civibus publice ob id gratulantibus,

17. Hactenus haec: nam initio narravimus quae in Belisarium, in Photium, in Buzem haec foemina commiserit. Duo partis Venetae factiosi Cilices Callinicum secundae Ciliciae praefectum in seditione per vim aggressi, eius agasonem astantem et vim hero defendere paratum confodiunt, ipso inspectante praefecto populoque. Hos ille et huius homicidii aliorumque permultorum convictos iure capite plectit, Id ubi rescivit Theodora, suam in Venetos propensionem confirmatura, eum adhuc in provincia ad sicariorum tumultum insontem agit in crucem. Imperator simulatis lacrimis eius causam dolere, domi apud se grunnire, multas intendere minas in caedis satellites nullo eventu; caeterum pecuniarum defuncti rapinam non abnuit. In illa