Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/137

Haec pagina nondum emendata est
97
HISTORIA ARCANA.

vel divitiarum spe in Italiam statim transmittit; nam ad nefarias caedes moderate venire mens hvmana nequit; Theodatum rationibus mihi quidem obscuris in Amalasunthae caedem impellit. Exinde Petrus ad Magistri dignitatem magna quidem potentia, sed odio omnium evehitur. Atque is fuit Amalasunthae rerum exitus. Erat Iustiniano ab epistolis Priscus quidam homo bene ac naviter improbus ex Paphlagonia, aptus ad patronum sibi ex moribus conciliandum, quem unice diligebat, ab illoque mutuo se diligi nequaquam dubitabat; quare brevi tempore praeter ius fasque ad magnas opes pervenit. Huius Theodora supercilio et contumaciae indignata in eum delationibus agit apud coniugem, ac tum certe inani conatu, Ergo non ita multo post Priscum in navim contrudit, et quo tandem libuit ablegatum detondet, invitumque adigit ad sacerdotium, Iustinianus interim facti conscientia simulata, ne. que ubi terrarum Priscus esset curavit, neque deinceps tanquam occupatus veterno ullam de eo cogitationem admisit, tantum paucas quae Prisco superfuerant, corradit pecunias. IInsederat Theodorae suspicio in Areobindum famulum genere barbarum, sed formosae indolis adolescentem, quem sibi