Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/136

Haec pagina nondum emendata est
96
PROCOPII

tur, qua necessariorum penuria, qua freti, qua repente obortae tempestatis, vel etiam irrumpentis ceti periculis. Verum ii gravissima quaeque incommoda pro nihilo putarunt, dummodo liceret vacare deliciis. Ut vero erga sibi infestos Theodora se gereret paucis absolvam, ne infinitum hic mihi laborem sumam.

16. Posteaquam Amalasuntha, ut libris superioribus declaravimus, Gotthorum abdicatis rebus, aliud vitae genus quaesivit, cogitavitque Byzantium aequo cum civibus iure victura, Theodorae statim occurrit foeminae illius nobile genus, regia dignitas, forma corporis singularis, acre et industrium ingenium; ob idque non dubitavit, quin sibi et ab illius virili animi maiestate, et levitate coniugis metuendum foret. Nec sane leviter hanc patefecit rivalitatem, sed insidias ac necem reginae molita, viro confestim persuasit, ut Petrum ad eam legaret in Italiam. Huic ergo Caesar proficiscenti, quae opportuno loco narravi, imperat; at Augusta (cuius metu verae tunc locus narrationi non fuit) hoc unum committit, ut Amalasunthae paret maturetque necem, magnorum iniecta spe bonorum, si iussis pareat. Ille vel dignitatis,