Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/134

Haec pagina nondum emendata est
94
PROCOPII

turos de sententia ad Augustae crudelitatem attemperanda. Tum vero illa fortunis publicatis, reum, maiorum licet clarum nobilitate, virgis crudelissime caesum, vel exilio, vel ultima poena damnavit. Contra si viri quibus ipsa studeret, aut caedis, aut nefariorum criminum manifesti deprehenderentur, accusatorum conatus nunc asperius, nunc facetius eludens, a causa judicioque deterruit vel invitos. Quin et res gravissimas data opera ad iocos et risum pro libidine revocavit, quasi in scena ac theatro, Vir ordinis Patricii, senio et gesto diu magistratu gravis (cuius notum nomen reticendum mihi est, ne tanta eius contumelia ad memoriam veniat posteritatis aeternam) a Theodorae familiari cum grave aes creditum exigere non posset, eam adiit debitorem interpellaturus, illamque ut se aequo iure complecteretur rogaturus, Theodora re praecognita, imperat eunuchis venientem Patricium ut omnes ad unum circumsistant, sibique dicenti adiiciant animum, condictumque carmen intercinant. Ergo Patricius cubiculum ingressus, se, ut moris erat, ad illius pedes abiecit, ac pene lacrimabundus: Dura, inquit, o domina, Patricii conditio est, qui numaria difficultate urgeatur; id enim quod. aliis veniam commiserationemque conciliat, huic ordini est indignissimae cala-