Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/127

Haec pagina nondum emendata est
87
HISTORIA ARCANA.

que illi nunquam ad satietatem, sed pene extremis digitis delibatis ferculis, mensam tolli iussit, praeter operam id esse ratus et ex violento naturae quodam imperio. Quare saepe unum atque alterum diem noctemque cibi abstinuit, praesertim eius festi pervigiliis, quod Pascha dicimus, quando biduum brevi aqua et agresti olere victitans, et horam somno indulgens, reliquum tempus continuis terebat deambulationibus. Quod si rebus insumpsisset bene gerendis, pervenisset profecto respublica ad summam felicitatem; nunc vero his naturae viribus utebatur ad Romanorum perniciem, illorumque penitus rem ad terram affligendam; cuius perpetuae vigiliae, labores, conatus in eo vertebantur, ut atrocior in dies fieret subditorum calamitas; praesertim cum ad excogitanda scelera, uti monui, peracri esset ingenio, ad patranda festino, sicque illius animi dotes subiectorum pestis evaderent.

14. Nulla rebus agendis erat opportunitas, nullum vestigium antiquitatis. Hic vero, ne infinitum faciam, paucis commemoratis complura praeteribo. Principio quidem nihil, quod Imperatoriam deceret maiestatem vel habuit, vel curavit, ad barbarorum morem se citius comparavit sermone,