Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/126

Haec pagina nondum emendata est
86
PROCOPII

nose, vel supposititii testamenti obtendendi. Hoc Romanorum Principe, nulla firma de deo fuit sententia, vel fides; nullum stabile ius; pactio vel res constans nulla. Familiares, quibus dedisset aliquod negotium, si hos qui sibi incidissent in manus confertim profligassent, et magnam abstraxissent auri vim, hi Caesari videbantur erantque probati, ut qui absolutissime imperata fecissent; qui vero abstinuissent aliorum iniuriis, in hos post reditum odio erat hostili, pertaesusque illorum mores antiquos et ignavum ingenium, haud vocabat in posterum ad provincias gerendas; ob idque nonnulli affectarunt apud illum opinionem improbitatis, a qua plane moribus vitaque abhorrerent, Factarum saepenumero sponsionum, et sacramento vel tabulis confirmatarum, statim oblivionem simulavit, quasi laudem hinc sibi aliquam compararet, idque non apud suos tantum, sed, quod supra narravimus, etiam apud hostes, Nunquam amavit otiosum negotium: cibus, potus-