Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/125

Haec pagina nondum emendata est
85
HISTORIA ARCANA.

dicere; ac rursus quemcumque subiectorum vituperasset, statim oratione commendavit exaggerata; in contrarias ideo sententias temere discedens, quod non aeque animo responderent quae affirmaret ipse, quaeve ab aliis vellet intelligi. Caeterum quemadmodum amore, vel odio moveretur, ex eius potissimum factis coniecisse indicasseque mihi videor. Nam odia exercuit pertinacia et implacabilia; cum amicis nulla constantia. Certe sui studiosorum longe plurimos necavit; nullius vero quem aliquando odisset, redivit in amicitiam. Qui inter notos sibique pernecessarios haberentur, hos coniugi, aut cuilibet gratificans, mactandos non multo post tradidit, quos solo erga se benevolentiae nomine perituros haud ignoraret. Denique fuit Iustinianus nulla in re stabilis, praeterquam crudelitate, studioque pecuniae, a quibus nullus eum cohibere unquam potuit. Theodora certe coniux si quando illum non haberet obsequentem, iniecta spe magnarum ex negotiis pecuniarum, tandem invitum ductabat quo ipsa cumque vellet. Nam non est veritus et leges ferre, et quas tulisset refingere, dummodo turpi lucro esset; neque ad eas quas scripsit constitutiones exegit iudicia, sed ad quas trahebatur pecunias, seu luculentiores visas, sive promissas munificentius. Nullum admittere se dedecus putavit, cum subditorum suppilaret facultates, ubi simul omnium rapiendarum nulla suppeteret causa, hoc est, agendi crimi-