Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/124

Haec pagina nondum emendata est
84
PROCOPII

obtegeret pietate, et nunquam in posterum ad vexatos olim possessores facultates redirent. Quin se infinitis caedibus praepostera hac pietate cruentavit. Illud etiam pugnavit, ut in unam omnes convenirent de Christo sententiam 5; eaque specie religionis aliis vitam violavit, haud esse homicidium ratus, quod in alienae opinionis populares committeretur. Sic erat semper perdendis populis intentus, ut etiam cum Theodora coniuge ab his comminiscendis occasionibus nunquam desisteret. Nam ut erat maxima utriusque similitudo cupiditatum, sic etiam morum et improbitatis, licet palam discordiam simularent, ut subiectos impellerent in exitium. Erat Iustiniano animus pulvisculo levior huc atque illuc facile trahendus, praeterquam ad humanitatem, vel a turpi compendio abstrahendus, Assentatoribus cum primis patefaciebat aures, quibus facile fore crederet, ut sublimis aliquando raptus aera penetraret. Tribonianus illi assidens, vereri se vehementer affirmabat, ne ob singularem pietatem in coelum improviso surriperetur. Quam laudem, vel potius cavillum apud animum sic plane suum constanter habebat. Si cuius aliquando virtutem probasset, non dubitavit eumdem mox improbum