Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/122

Haec pagina nondum emendata est
82
PROCOPII

tietate; sed utcumque degustatis ferculis intempesta nocte regiam obambularet. De Theodora cum adhuc erat in scena, eius amasii ferunt, nocturnos lemures in fornicem irrumpentes inde se abegisse, ubi multam noctem cum illa traherent, Saltatricula Venetorum Antiochensium, cui et nomen Macedonia fuit, et magna apud Iustinianum auctoritas (quippe quem litteris etiamnum Iustino Principe ad necem optimatum Orientis, et eorumdem proscriptionem bonorum pro sua libidine facile impelleret) ex Aegypto et Africa venientem Theodoram salutans, cum graviter moerentem vidisset, et acceptis ab Hecebolio iniuriis, factaque eo in itinere pecuniae iactura, indignabundam solabatur, iubebatque bene sperare de fortuna, quae potis esset magnas opes illi rursum elargiri; tum vero dixisse Theodoram, quod quidem ad opes eadem nocte se in somnis iussam, omnem curam deponere; fore enim ut postea quam Byzantium tenuisset, Genii maximi lectum conscenderet, et artis ope tandem coniungeretur eidem foedere coniugali, atque exinde ad omnes divitias emergeret.

19. De his quidem ita ferebat plurimorum opinio. Iustinianus vero iis