Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/120

Haec pagina nondum emendata est
80
PROCOPII

les, qui urbes, provincias, nonnullasque regionas pessumdederint, rullus tamen, ut isti, funditus hominum genus atque universum terrarum orbem quivit evertere. Tu quorum sane consiliis ministram se praebuit fortuna ad mortalium perniciem;. quandoquidem sub id tempus, ut statim narrabo, et terrae motibus, et pestilentiis, et (luminum eluvionibus tot acciderunt vastationes, ut illa etiam ab his non humana vi facta videantur. Certe Iustiniani matrem nonnullis ex necessariis narrasse ferunt, hunc non Sabbatii coniugis, aut hominum cuiuspiam esse sobolem; sed eo gravida antequam esset, quandam Genii speciem ad se ventitasse, quae non ad visum, sed ad contactum se praeberet, accubaretque sibi, et quasi maritus se coniugem iniret, denique veluti per insomnium evanesceret, Quidam a cubiculis, quibus purior esset animus, dum nocte concubia Iustiniano praesto erant, sibi visi sunt insolentem pro illo genii larvam videre, Ex his alter affirmabat, repente Iustinianum regia sella excitum obambulatum ire (nam considere diutius nunquam consueverat) tum capite illi subito in auras resoluto, reliquo corpore illas conficere deambulationes; se vero ea re stupente, haerenteque diu, et suis tanquam infirmis, et minime ad visum fidelibus oculis succensente, tan-