Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/115

Haec pagina nondum emendata est
75
HISTORIA ARCANA.

rant, occlusis atque succensis, una cum iis temere conflagrarunt. Atque ex hoc tempore ubique in Romano imperio fugae caedesque. Lege hac lata etiam in Samaritas ingens Palaestinam tumultus pervasit. Qui ergo vel Caesareae apud nos erant, vel in urbibus aliis, indignum rati si pro insano dogmate subirent incommoda, Christianorum nomine, quod in promptu erat, cum suo permutato, hac specie legis discrimen evitarunt: etsi quibus mens erat bona, ii a fidelium sententia non abhorruerint. Verum pars maior indigne ferentes, quod praeter voluntatem lege coacti essent avitam religionem deserere, illico ad Manichaeos et quos vocant polytheos defecerunt. At agrestes agmine facto in Caesarem arripiunt arma, designatoque sibi Imperatore Sabari filio Iuliano praedone, manus cum milite conserunt; pugna tumque Marte aliquamdiu incerto est: demum praelio victi cum Iuliano duce contrucidati sunt, deletis, ut ferunt, eo conflictu centenis hominum millibus, Agris vero omnium longe feracissimis a cultoribus iam tum destitutis, magnam acceperunt ex ea re iacturam Christiani possessores, quibus opus fuerit nullis terrae bonis repositis, annuum Imperatori vectigal, et quidem insigne singulis quibusque pendere annis; exactione nullo humanitatis modo