Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/108

Haec pagina nondum emendata est
68
PROCOPII

ultro abortibus egestorum. Sane Iustiniani ingenio declarando nihil deesse iam reor, quando vel hoc unum coniugium eius animi affectus satis indicare possit et mores aperire contestarique, Nam qui male factis admittere dedecus non veretur, neque gravate fert aliorum ob id execrationem, hic demum nullam interclusam sibi viam putat ad scelera; quin vultum induens audacem, facile iam in teterrima quaeque ruit. flagitia. Nullus ex Senatu, qui reipublicae videret eam labem inferri, prohibendam censuit rem detestabilem, iamiam Theodoram quasi deam veneraturus. Nullus antistitum graviter affici visus est, qui eam dominam esset compellaturus. Et qui pridem in theatro populi Theodorae fuerant spectatores, eius se tanquam servitia supinis manibus per dedecus profitebantur. Nec miles ea re truculentior, scilicet pro Theodora belli discrimen in posterum aditurus; nemo denique mortalium repugnavit. Quod vero id, uti reor, ita decretum esset, conficiendo flagitio omnes concessere: visaque tum est quodammodo fortuna vires ostentasse,