Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/107

Haec pagina nondum emendata est
67
HISTORIA ARCANA.

avunculo Romanorum Caesar consalutatur, si tamen bono id iure factum; nam metu ac minis Senatus populusque perterritus in eam impellitur sententiam. Suscepere dominationem Iustinianus ac Theodora tertio ante festum Paschatis die, quando scilicet nulli dicere salutem vel pacem fas est, Paucis post diebus morbo Iustinus absumptus est, annis in principatu novem exactis, solusque Iustinianus imperavit cum Theodora.

10. Hoc loco nata, sic alta educataque Theodora ad imperii fastigium nullo negotio pervenit; quod eius matrimonii nihil Iustinianum puduerit, cui plane copia fuisset ex universa Romanorum ditione coniugem sibi eligere mulierem prae omnibus nobili natam genere, summoque loco educatam; colendo pudori assuetam, pudicitia insignem, forma perquam elegantissimam, sororiantibus, ut dicitur, mammillis virginem; ipse tamen commune mortalium dehonestamentum suum facere maluit: cui neque illa omnia pudori essent, neque in amplexus venire feminae aliis commaculatae sceleribus, et tot parricidiis infantium