Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/106

Haec pagina nondum emendata est
66
PROCOPII

facultatem latendi facerent sceleratis, eosque ad insultandum legibus indulgentia provocarent. Quandiu superfuit Euphemia Imperatrix, nullis artibus ut sibi Theodora desponderetur pervincere potuit Iustinianus; in hoc enim illa plane repugnavit, cui in rebus caeteroquin omnibus indulgeret. Nam procul femina ab omni aberat improbitate, sed ut genere barbara, quemadmodum memoravi, sic plane moribus fuit ineptis ac rudibus, ut nullam sit adepta virtutem, et reipublicae penitus fuerit imperita. Certe in regiam cum suo nomine sane ignominioso non venit, sed Euphemia est appellata. Haec non ita multo post excedit e vita. Iustinus summa senectute confectus pene sensus expers, rebusque agendis ineptus, deridiculo iam subditis erat atque despectui; Iustiniano vero dissoluta licentia reliquos nullo discrimine cohibenti pavidis omnes studiis obsequebantur. Tum is cum Theodora moliri nuptias aggreditur; nam cum viris Senatoriis (quod prisca lege cautum est) uxorem ducere meretricem non liceat, ille principem adigit ad legem nova constitutione evertendam; et exinde Theodorae matrimonio iungitur, aditu reliquis ad meretricia connubia patefacto. Iam tum affectare imperium et exercere tyrannidem occoepit, rei gerundae specie obtecta violentia. Cum