Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/105

Haec pagina nondum emendata est
65
HISTORIA ARCANA.

ex lege; aliis vitae consulentibus recessu ac latebris, quos dein cum Romana republica maneret interitus. — Caesar ut ex morbo miro sane casu convaluit, Theodotum ipsum perdere tentat, quasi praestigiarum et veneficii reum; sed nulla ex causa homini perniciem inveniens, quosdam ex familiaribus dire caesos impellit ad falsas illius delationes. Ergo reliquo Senatu illi contra nihil dicente, sed apud se deplorante paratas Theodoto insidias, unus Proclus Quaestor insontem illum pronunciat, nec morte puniendum. Quare ‘lTheodotus decreto Caesaris Hierosolymam deportatur; qui summissos illuc audiens ad suam necem sicarios, quoad vixit, in templo delituit, ac diem obivit, Res Theodoti sic habuere. Verum seditiosi omnium moderatissimi in posterum evaserunt, qui iam ab eiusmodi flagitiis temperarent, quamquam impotentissima dominatione audacius abuti possent. Nam paulo post in nonnullos, qui eadem capitalia ausi fuissent, nihil animadversum, quod puniendis reis praefecti